previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DICTA IMPROBA AVT FACTA SCELERATA

Nunc, quatenus uitae humanae cum bona tum etiam mala substitutis exemplorum imaginibus persequimur, dicta inproba et facta scelerata referantur.


Vnde autem potius quam a Tullia ordiar, quia tempore uetustissimum, conscientia nefarium, uoce monstri simile exemplum est? cum carpento ueheretur et is, qui iumenta agebat, succussis frenis constitisset, repentinae morae causam requisiuit, et ut comperit corpus patris Seruii Tulli occisi ibi iacere, supra id duci uehiculum iussit, quo celerius in conplexum interfectoris eius Tarquinii ueniret. qua tam impia tamque probrosa festinatione non solum se aeterna infamia, sed etiam ipsum uicum cognomine sceleris conmaculauit.


Non tam atrox C. Fimbriae est factum et dictum, sed si per se aestimetur, utrumque audacissimum. id egerat, ut Scaeuola in funere C. Marii iugularetur. quem postquam ex uulnere recreatum conperit, accusare apud populum instituit. interrogatus deinde quid de eo secus dicturus esset, cui pro sanctitate morum satis digna laudatio reddi non posset, respondit obiecturum se illi quod parcius corpore telum recepisset. licentiam furoris aegrae rei publicae gemitu prosequendam!


L. uero Catilina in senatu M. Cicerone incendium ab ipso excitatum dicente 'sentio', inquit 'et quidem illud, si aqua non potuero, ruina restinguam'. quem quid aliud existimemus quam conscientiae stimulis actum reum a se inchoati parricidii peregisse?


Consternatum etiam Magi Chilonis amentia pectus, qui M. Marcello datum a Caesare spiritum sua manu eripuit, uetus amicus et Pompeianae militiae comes, indignatus aliquos sibi amicorum ab eo praeferri: urbem enim a Mytilenis, quo se contulerat, repetentem in Atheniensium portu pugione confodit protinusque ad inritamenta uaesaniae suae trucidanda tetendit, amicitiae hostis, diuini beneficii interceptor, publicae religionis, quod ad salutem clarissimi ciuis recuperandam attinuit, acerba labes.


Hanc crudelitatem, cui nihil adici posse uidetur, C. Toranius atrocitate parricidi superauit: namque triumuirorum partes secutus proscripti patris sui praetorii et ornati uiri latebras, aetatem notasque corporis, quibus agnosci posset, centurionibus edidit, qui eum persecuti sunt. senex de filii magis uita et incrementis quam de reliquo spiritu suo sollicitus an incolumis esset et an imperatoribus satis faceret interrogare eos coepit. e quibus unus 'ab illo' inquit, 'quem tantopere diligis, demonstratus nostro ministerio filii indicio occideris', protinusque pectus eius gladio traiecit. conlapsus itaque est infelix, auctore caedis quam ipsa caede miserior.


Cuius fati acerbitatem L. Villius Annalis sortitus, cum in campum ad quaestoria comitia filii descendens proscriptum se cognosset, ad clientem suum confugit. sed ne fide eius tutus esse posset, scelere nefarii iuuenis effectum est, si quidem per ipsa uestigia patris militibus ductis occidendum eum in conspectu suo obiecit, bis parricida, consilio prius, iterum spectaculo.


Ne Vettius quidem Salassus proscriptus parum amari exitus. quem latentem uxor interficiendum, quid dicam, tradidit an ipsa iugulauit? quanto enim leuius est scelus, cui tantum modo manus abest?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: